795. Quod 'operti sunt omnes montes alti, qui sub toto caelo' significent quod omnia bona charitatis exstincta sint, constat a significatione 'montium' apud Antiquissimos. 'Montes' apud eos significabant Dominum, quia cultum Ipsius super montibus habuerunt, ex causa quia montes erant editissima terrae; inde 'montes' significabant caelestia, quae etiam 'altissima' appellabant, proinde amorem et charitatem, ita bona amoris et charitatis, quae caelestia sunt. In contrario sensu etiam 'montes' vocantur in Verbo qui elati animo sunt, ita ipse amor sui. Antiquissima Ecclesia etiam significatur in Verbo per 'montes,' ex eo quod montes elevati sunt super terra, et propiores quasi caelo, rerum principiis. [2] Quod 'montes' significent Dominum, et omnia caelestia inde, seu bona amoris et charitatis, constat a sequentibus in Verbo locis, ex quibus patet quid in specie significant, nam se habent omnia et singula ad rem de qua, applicate: apud Davidem, Ferent montes pacem, et colles in justitia, Ps. lxxii 3;
'montes' pro amore in Dominum, 'colles' pro amore erga proximum, quali apud Antiquissimam Ecclesiam, quae quoque per montes et colles ideo, quia talis, in Verbo significatur: apud Ezechielem, In monte sanctitatis Meae, in monte altitudinis Israelis, dictum Domini Jehovih, ubi servient Mihi omnis domus Israelis tota illa in terra, xx 40;
ubi 'mons sanctitatis' pro amore in Dominum, 'mons altitudinis Israelis' pro charitate erga proximum: apud Esaiam, Erit in posteritate dierum, stabilis erit mons domus Jehovae in caput montium, et elatus prae collibus, ii 2;
pro Domino, inde pro omni caelesti: [3] apud eundem, Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum;... et absorbebit in monte hoc facies obvolutionis, xxv 6, 7;
'mons' pro Domino, inde pro omni caelesti: apud eundem, Erit, super omni monte alto, et super omni colle elato, rivi, ductus aquarum, xxx 25;
'montes' pro bonis amoris, 'colles' pro bonis charitatis, ex quibus vera fidei, quae sunt 'rivi et ductus aquarum': apud eundem, Cantus erit vobis, sicut nocte sanctificari festum, et gaudium cordis sicut euntis cum tibia, ad veniendum in montem Jehovae, ad petram Israelis, xxx 29;
'mons Jehovae' pro Domino praedicate ad bona amoris; 'petra Israelis' pro Domino praedicate ad bona charitatis: apud eundem, Descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis, et super colle illius, xxxi 4;
'mons Zionis' hic et multoties alibi pro Domino, et inde pro omni caelesti quod est amor, et (x)'collis' pro caelesti inferiore quod est charitas: apud eundem, [4] Super montem altum ascende tibi evangelizatrix Zion; extolle in robore vocem tuam evangelizatrix Hierosolyma, xl 9;
'ascendere in montem altum et evangelizare' est colere Dominum ex amore et charitate, quae sunt intima, quare etiam vocantur altissima; quod intimum, hoc altissimum appellatur: apud eundem, Cantent habitatores rupis, e capite montium clament, xiii 11;
'habitatores rupis' pro iis qui in charitate; 'e capite montium clamare' pro colere Dominum ex amore: apud eundem, Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, audire facientis pacem, evangelizantis bonum, audire facientis salutem, lii 7;
'evangelizare super montibus' similiter pro praedicare Dominum ex doctrina amoris et charitatis, et ex illis colere: apud eundem, Montes et colles personabunt coram vobis cantu, et omnes arbores agri complodent {1} vola, lv 12;
pro colere Dominum ex amore et charitate, quae sunt 'montes et colles,' et ex fide inde, quae sunt 'arbores agri': apud eundem, Ponam omnes montes Meos in viam, et semitae Meae exaltabuntur, xlix 11;
'montes' pro amore et charitate, 'via et semitae' pro veris fidei inde, quae 'exaltari' dicuntur, cum ex amore et charitate sunt, quae intima: apud eundem, Confidens in Me possidebit in hereditatem terram, et hereditabit montem sanctitatis Meae, lvii 13;
pro regno Domini, ubi nihil nisi amor et charitas: apud eundem, Producam ex Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium Meorum, et possidebunt illam electi Mei, lxv 9;
'montes' pro regno Domini, et bonis caelestibus, 'Jehuda' pro Ecclesia caelesti: apud eundem, Sic dixit Altus et Excelsus habitans in aeternum, et Sanctus Nomen Ipsius; Altus {2} et Sanctus habito, lvii 15;
ibi 'altum' pro sancto, inde 'montes' ex altitudine super terram significabant Dominum, et Ipsius sancta caelestia; quapropter etiam Dominus ex Monte Sinai promulgavit Legem. A Domino etiam intelligitur amor et charitas per 'montes,' ubi loquitur de consummatione saeculi, Quod qui in Judaea tunc fugerent in montes, Matth. xxiv 16; Luc xxi 21; Marc xiii 14;
ubi 'Judaea' pro Ecclesia vastata. @1 complaudent I.$ @2 sic. Heb., yet Sch. has in alto et sancto (loco).$