7939. `Quod praeteriverit praeter domos Israelis': quod significet quod damnatio aufugeret a bonis in quibus detenti sunt a Domino, constat (c)a significatione `(x)praeteribit Jehovah' quod sit quod fugiet inde damnatio, ut supra n. 7878, 7928; ex significatione `domuum {1}' quod sint bona, de qua n. 3652, 3720, 4982, 7833-7835; et ex repraesentatione `Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius. Quod dicatur quod in bonis detenti sint a Domino, est quia cum transibant per loca damnationis seu inferna, quod factum cum liberati, tunc detenti fuerunt in bono a Domino; ob hunc finem (x)praeparati sunt, praeparationis illius processus describitur per statuta de sanguine, deque agno paschali, {2}et ejus esu, de quibus in vers. hujus capitis, 3-11, 15-20, 22, 43-48; quod cum liberati, loca damnationis seu inferna transirent, videbitur in sequentibus. @1 i Israelis$ @2 ejusque esu, et pluribus, de quibus hactenus, videatur n. 7878$