Arcana Coelestia (Elliott) n. 7937

Previous Number Next Number See English 

7937. `Et dicetis': quod significet cogitationem, constat ex significatione `dicere' quod sit cogitatio, de qua n. 3395, 7094; quod `dicere' hic sit cogitatio, est quia per `dicere' mox supra n. 7935 significata est perceptio quae conscientiae, {1}et hic est responsum, quod ad perceptionem quae conscientiae est cogitatio. @1 ibi quod dixerint filii, hic quod responderent seu dicerent illi, est enim cogitatio sicut responsum ad perceptionem quae conscientiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church