Arcana Coelestia (Elliott) n. 7932

Previous Number Next Number See English 

7932. 1}. `Et erit quod veneritis ad terram quam dabit Jehovah vobis': quod significet ad caelum, quod a Domino illis, constat a significatione `terrae,' hic `terrae Canaanis,' ad quam venturi, quod sit regnum Domini, ita caelum, de qua n. 1607, 1866, 3038, 3481, 3705, 4116, 4240, 4447, 5757; filii enim Israelis repraesentabant illos qui ab Ecclesia spirituali, {2}et in mundo ante Adventum Domini fuerunt, (c)ac non salvari potuerunt nisi per Dominum, (c)et ideo conservati fuerunt ac detenti in terra inferiore ubi interea infestati sunt ab infernis quae circumcirca; cum itaque Dominus in mundum venit ac Humanum in Se Divinum fecit, tunc, cum resurrexit, illos qui ibi conservati et detenti fuerunt, liberavit, ac eos, postquam tentationes subierunt, in caelum elevavit; haec sunt quae in sensu {3}interno continentur in Libro 2 Moschis seu Exodo; per (x)`Aegyptios' significantur illi qui infestarunt; per eductionem inde significatur liberatio; per vitam quadraginta annorum in deserto tentationes et per introductionem in terram Canaanem elevatio in caelum, videantur quae de his prius n. 6854, 6914, 7091 fin., 7828, memorata sunt. Ex his patet quod per `cum veneritis in terram' significetur ad caelum quod a Domino illis. @1 Not numbered in I$ @2 qui$ @3 interiore$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church