Arcana Coelestia (Elliott) n. 793

Previous Number Next Number See English 

793. Hic nunc usque ad finem hujus capitis agitur de antediluvianis qui perierunt, quod constare potest a singulis descriptionis; qui in sensu interno sunt, ilico et quidem ex unica voce scire possunt de qua re agitur, magis ex connexu plurium; cum de alia re agitur, ilico sunt aliae voces, aut eaedem voces aliter connexae; causa est quia voces peculiares sunt pro rebus spiritualibus et peculiares pro caelestibus, seu quod idem, pro intellectualibus et pro voluntariis; sicut pro exemplo, 'desolatio' est vox spiritualium, 'vastatio' est caelestium; 'urbs' est spiritualium, 'mons' est caelestium, et sic porro; similiter in connexionibus; et quod quisque non potest non mirari, in lingua Hebraea distinguuntur persaepe sono; quae ad classem spiritualium pertinent, in iis dominari solent vocales tres primae; in quibus caelestia, vocales binae ultimae: quod hic nunc de alia re agatur, etiam inde cognoscitur, tum a repetitione, de qua prius, quod nempe hic iterum dicatur, 'Et aquae corroboratae sunt valde valde super terra,' quod in vers. praec. etiam dictum; tum ab omnibus quae sequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church