Arcana Coelestia (Elliott) n. 7909

Previous Number Next Number See English 

7909. `Nullum fermentatum comedetis': quod significet quod cavendum omnino ne approprietur falsum, constat ex significatione `fermentati' quod sit falsum, de qua supra n. 7906; et ex significatione `comedere' quod sit appropriare sibi, de qua etiam supra n. 7907. Quod tam frequenter dicatur quod `fermentatum non comedetur,' ut vers. 15, 17-19, involvit quod omnino cavendum sit a falso; causa quod a falso omnino cavendum, est ut homo in bono sit; falsum non concordat cum bono sed destruit bonum, nam falsum est mali et verum est boni; si falsum appropriatur, hoc est, firmiter creditur, {1} nulla est receptio boni innocentiae, consequenter non liberatio a damnatione. Aliud est appropriare sibi falsum, aliud est adjungere {2}; qui adjungunt, si in bono sunt, falsum rejiciunt cum apparet illis verum; at qui appropriant sibi falsum retinent illud, ac ipsi vero cum apparet, resistunt; inde nunc est quod tam frequenter dicatur quod non comedetur fermentatum. @1 i tunc$ @2 i illud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church