Arcana Coelestia (Elliott) n. 7871

Previous Number Next Number See English 

7871. `Et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti': quod significet damnationem illorum qui in fide separata a charitate, constat ex significatione `percutere' quod sit damnatio; percutere enim est occidere aut morti dare, et per `mortem' in spirituali sensu {1}significatur damnatio, videatur n. 6119; ex significatione `primogeniti' cum praedicatur de Aegyptiis, per quos repraesentantur qui in falsis ex malo, quod sit fides separata a charitate, n. 3325, 7039, 7766, 7778, 7779; quod `primogenitum' in genuino sensu, cum dicitur de Ecclesia spirituali, sit fides quae charitatis, videatur n. 367, 2435, 3325, 3494, 6344, 7035; inde in opposito sensu `primogenitum' est fides absque charitate. @1 intelligitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church