7863. `Lumbi vestri cincti': quod significet quoad interiora, constat ex significatione `lumborum' quod sint illa quae amoris conjugialis, n. 3021, 4277, 4280, 5050-5062, ita illa quae sunt amoris boni et veri, nam {1}amor conjugialis descendit ab hoc, n. 686, 2618, 2727-2759, 4434, 5054; inde, et quia lumbi sunt supra pedes qui sunt exteriora, de quibus nunc infra, per illos significantur interiora; per quod `lumbi cincti essent' significatur aptitudo ad recipiendum influxum boni {2}et veri a Domino, tum ad faciendum secundum influxum; omnis {3}cinctura et investitura significat statum paratum ad recipiendum agendumque {4}, tunc enim {5}omnia et singula in ordine suo tenentur; aliter cum non cincta sunt. @1 After descendit$ @2 amoris$ @3 investitura et quoque clausura$ @4 i significat$ @5 omne in ordine sua tenetur ac aliter non cinctum nec clausum$