Arcana Coelestia (Elliott) n. 7861

Previous Number Next Number See English 

7861. `Et residuum de illo usque ad mane igne comburetis': quod significet statum medium ad finem per tentationes, constat ex significatione `residui {1} ad mane quod sit status medius ad ultimum, qui est elevationis in caelum, per `mane' enim significatur elevatio in caelum, et illustratio ibi, videatur mox supra n. 7860, ideo per `tempus ante mane' significatur status medius; in hoc statu (t)frui licuit residuo seu comedere illud, non autem postea; et ex significatione `igne comburere' quod sit subire tentationes; quod tentationes per `igne comburere' significentur, est quia {2}purificationes fiunt per ignem; tum quia cum homo in tentationes, in cupiditates suas immissus est, quae sunt ignes. @1 i hic$ @2 per ignem sordes non modo purificantur, sed etiam delentur, sicut homo a malis et falsis quae sunt sordes spirituales, per tentationes; inde est quod in Verbo tentationes etiam per ignem describantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church