7817. Qui in bono charitatis et fidei sunt spectant supra se quia elevantur a Domino; at qui non in bono charitatis et fidei sunt spectant infra se quia non elevantur a Domino; tunc spectat homo infra se quando influxum {1}veri et boni a Domino vertit ad se; qui vertit bonum et verum influens a Domino ad se, is se et mundum videt ante se, ac Dominum cum bono et vero Ipsius non videt, quia ei a tergo sunt, inde in tale obscurum ei veniunt ut illa non curet et tandem ut illa neget. @1 boni et veri$