Arcana Coelestia (Elliott) n. 7811

Previous Number Next Number See English 

7811. Ex his constare potest quod angeli eorum qui capiti assident speciem judicationis habeant super hominem, nam angeli permittunt, moderantur, inhibent, ac influunt; sed illis dicere datum est, ne credant quod illi judicent, {1}verum quod solus Dominus sit Judex, et quod ab Ipso influant penes illos omnia quae illi spiritibus castigatoribus et instructoribus jubent et praecipiunt, et quod illa appareant sicut ab illis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church