7809. Spiritus ibi loquuntur cum homine, non autem vicissim homo cum {1}spiritibus, solum {2}haec verba quando instruitur, quod non amplius ita faciet. Nec licet ei dicere alicui ex suis quod spiritus cum illo locutus sit; si hoc facit, severe punitur. Putabant spiritus illi Joviales cum apud me erant, principio quod essent apud hominem suae telluris; sed cum loquerer vicissim cum illis, et quoque cum cogitarem quod talia vellem publico {3}dare, et (t)tunc non liceret illis castigare nec instruere, animadvertebant quod apud alium essent. @1 spiritu$ @2 quando instruitur illa verba$ @3 darem$