7801. Sunt plura genera spirituum e planeta Jovis, sed sunt tria cum quibus conversatus sum et saepe locutus. Unum genus, quod etiam est infimum, apparet obscurum, paene nigrum; spernuntur ab aliis, {1}et vocantur castigatores, quia castigant suae telluris incolas qui male vivunt; {2}continue cupiunt ad caelum venire. Alterum genus lucet facie sicut ex lumine reflexo candelae; apparent sedere sicut idola, nam patiuntur se adorari ab aliis, imprimis a servis quos habuerunt {3} in mundo; ibi enim persuaserunt illis quod {4}essent mediatores ad Dominum; {5} dicuntur ab illis sancti et quoque domini. Tertium genus, quod optimum, praevalet reliquis intelligentia et sapientia; {6} apparent in amictu caeruleo seu coloris caelestis cum intertextis miculis auri. Ipsi autem angeli qui ex tellure illa sunt simul cum angelis reliquarum tellurum sunt; nam omnes {7}vere angeli unum commune caelum constituunt. @1 vocantur etiam$ @2 Before vocantur$ @3 i cum fuerunt$ @4 sint$ @5 i illi spiritus$ @6 i et vocantur angeli, et ubi simul sunt, vocatur coelum, quod superius est ad dextrum;$ @7 qui vere angeli sunt$