Arcana Coelestia (Elliott) n. 7795

Previous Number Next Number See English 

7795. `Propterea ut multiplicari prodigia Mea in terra Aegypti': quod significet ut confirmetur quod in nulla fide fuerint, sed in malo, constat ex significatione `prodigiorum et signorum' quae facta sunt in Aegypto, quod {1}sint vastationes et inde confirmationes quod in malo sint, de qua n. 7633; `prodigia' enim illa significabant totidem {2}gradus vastationis illorum qui intra Ecclesiam in scientia {3}talium quae fidei fuerunt et tamen vixerunt male, et quia illi sunt qui probos in altera vita infestant, est status illorum {4}nunc qui hic significatur, n. 7465; per `multiplicari illa prodigia' {5}significantur gradus successivi illorum statuum; causa quod {6}totidem gradus sint, est ut confirmentur mali quod in malo sint, et quoque ut boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vixerunt, n. 7633; nisi forent illae causae, potuissent mali absque tot statuum mutationibus successivis ilico damnari et demitti in infernum. 2 Quod mali antequam damnantur (c)et mittuntur in infernum, subeant tot status, prorsus ignotum est in mundo; creditur quod homo statim vel damnetur vel salvetur, et quod hoc fiat absque omni processu; sed res aliter se habet; justitia ibi regnat; non damnatur aliquis priusquam ipse scit ac interius evictus est quod in malo sit, et quod prorsus in caelo esse nequeat; aperiuntur {7}quoque illi mala sua, secundum Domini verba apud Lucam, Nihil occultatum est quod non revelabitur, aut absconditum quod non cognoscetur: ideo quaecumque in tenebris dixeritis, in luce audientur; et quod in aurem locuti fueritis in cubiculis, praedicabitur super tectis, xii 2, 3, 9; Matth. x 26; Marc. iv 22;

et {8}quod magis, etiam (x)admonetur ut a malo desistat, sed cum hoc nequit propter dominium mali, tunc adimitur illi potentia malum faciendi per falsificationes veri et simulationes boni, quod fit successive ab uno {9}gradu in alterum, et tandem sequitur damnatio, ac {10}demissio in infernum; hoc fit cum venit in {11}malum (t)suae vitae. 3 Malum vitae est malum voluntatis et cogitationis {12}inde; ita qualis homo est interius, et qualis foret exterius, si non obstarent leges, nec timores jacturae lucri, honoris, famae, et quoque vitae; illa est vita quae unumquemvis {13}sequitur post mortem; non autem {14}vita externa, nisi quae procedit ex interna; homo enim in externis simulat contrarium; quare cum {15}homo post mortem quoad externa vastatur, tunc patet qualis fuit et voluntate et cogitatione; ad hunc statum unusquisque malus per vastationis gradus redigitur, omnis enim vastatio in altera vita progreditur ab externis ad interna; ex his constare potest qualis justitia est in altera vita, et {16}qualis processus antequam damnatur malus. Inde patet quod per `multiplicari prodigia Mea in terra Aegypti' significetur ut confirmentur quod in nulla fide fuerint, sed in malo; quod illis qui in malo nulla fides sit, videatur supra n. 7778. @1 fuerint ut cognoscerent mali$ @2 status$ @3 doctrinalium$ @4 quos significabant$ @5 significatur statuum illorum successio$ @6 ita multiplicentur, seu quod totidem sint$ @7 etiam$ @8 quoque admonetur ut ab illis$ @9 statu$ @10 immissio$ @11 malum altered to mala$ @12 et inde qualis homo$ @13 manet$ @14 actio, nisi quae procedit inde, actio enim$ @15 haec cum reliquis externis adimitur, hoc est, quoad ea$ @16 quomodo damnatio sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church