778. Quia nunc 'aves caelorum' significant intellectualia vera, ita cogitationes, etiam significant contraria, ut phantasias seu falsa, quae quia sunt cogitationis hominis, quoque aves vocantur, sicut 'quod impii darentur in cibum avibus caeli, et feris' pro phantasiis et cupiditatibus, Esai. xviii 6; Jer. vii 33; xvi 4; xix 7; xxxiv 20; Ezech. xxix 5; xxxix 4. Ipse Dominus quoque phantasias et persuasiones falsi comparat avibus, ubi dicit, Semen quod cecidit super viam duram, conculcatum est, et aves caeli comederunt illud, Matth. xiii 4; Luc. viii 5; Marc. iv 4, 15;
ubi 'aves caeli' non aliud sunt quam falsa.