Arcana Coelestia (Elliott) n. 7774

Previous Number Next Number See English 

7774. Vers. 4-8. Et dixit Moscheh, Ita dixit Jehovah, Circa medium noctis Ego exibo in medium Aegypti. Et morietur omnis primogenitus in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum ancillae quae post molas; et omne primogenitum bestiae. Et erit clamor magnus in tota terra Aegypti, qui sicut ille non fuerat, et sicut ille non addetur. Et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam suam, ad a viro et usque ad bestiam; propterea ut sciatis quod discernat Jehovah inter Aegyptios et inter Israelem. Et descendent omnes servi tui illi ad me, et incurvabunt se mihi, dicendo, Exi tu et omnis populus qui in pedibus tuis, et post ita exibo; et exivit a cum Pharaone in excandescentia irae. `Et dixit Moscheh, Ita dixit Jehovah' significat instructionem: `Circa medium noctis' significat cum devastatio totalis: `Ego exibo in medium Aegypti' significat praesentiam Divini ubivis tunc: `et morietur omnis primogenitus in terra Aegypti' significat damnationem fidei separatae a charitate tunc: `a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius' significat vera falsificata fidei quae primo loco: `usque ad primogenitum ancillae quae post molas' significat vera falsificata fidei quae postremo loco: `et omne primogenitum bestiae' significat fidei bona adulterata: `et erit clamor magnus in tota terra Aegypti' significat lamentationem interiorem: `qui sicut ille non fuerat, et sicut ille non addetur' significat quod talis status esset ut ei non similis dari' posset: `et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam suam' significat quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali non minimum damnationis et lamentationis esset: `ad a viro et usque ad bestiam' significat non quoad verum nec quoad bonum: `propterea ut sciatis quod discernat Jehovah inter Aegyptios et inter Israelem' significat ut notum sit quale discrimen fit inter illos qui in malo et qui in bono: `et descendent omnes servi tui illi ad me' significat illos qui subordinati: `et incurvabunt se mihi' significat respectum ex timore pro vero Divino: `dicendo, Exi tu et omnis populus qui in pedibus tuis' significat supplicationem ut discedant ab illis qui in vero a Divino sunt, a summo ad imum: `et post ita exibo' significat quod verum Divinum discedet: `et exivit a cum Pharaone in excandescentia irae' significat praesentiae veri Divini divulsionem a damnandis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church