7772. `Etiam vir Moscheh magnus valde in terra Aegypti': quod significet respectum pro vero Divino nunc, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum Divinum, de qua saepius; ex significatione `magnus valde' quod sit respectus, hic respectus ex timore, quoniam mali qui in inferno pro Divino non alium respectum habent quam {1}timoris; quod `magnus valde' sit respectus, {2}patet, nam dicitur `in oculis servorum, et in oculis populi'; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6147, 6252; inde patet quod per `vir Moscheh magnus valde in terra Aegypti' significetur respectus pro vero Divino in mente, nempe infestantium. @1 qui ex timore$ @2 est quia$