Arcana Coelestia (Elliott) n. 7768

Previous Number Next Number See English 

7768. `Sicut dimittere illum omne, expellendo expellet vos abhinc': quod significet quod relinquent plane, ac aversabuntur et fugient praesentiam illorum, constat ex significatione `dimittere omne' quod sit relinquere plane; et ex significatione `expellendo expellere vos' quod sit aversari et fugere illos qui ab Ecclesia spirituali, quos infestarunt; qui enim aversatur praesentiam alicujus, etiam fugit illam, {1}et quoque a se expellit illum. Quod nunc aversentur et fugiant illos qui ab Ecclesia spirituali, est quia bonum (c)et verum quae {2} influunt nunc cruciant illos; se habent illa sicut {3}ulcera dolorifica, quae ne quidem {4}tactum tepentis aquae, aut aspiratum aeris sufferunt, aut sicut oculus laesus non radios etiam lenes solis; ita apud infestantes, mens eorum naturalis tale saucium nunc est, nam postquam vastati sunt, hoc est, postquam rejecta sunt illa quae fuerunt fidei, {5}tunc dolent ad minimum aspiratum boni et veri, inde aversatio {6}. @1 is apparet sibi expellere cum ipse expellitur, reciprocum enim sistit illam apparentiam$ @2 i a praesentia eorum$ @3 vulnera$ @4 aspiratum$ @5 dolet id$ @6 i nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church