7757. Conjunctio boni charitatis cum vero fidei fit in interioribus hominis {1}; ipsum bonum quod influit a Domino adoptat ibi verum, ac sibi appropriat illud, et sic facit ut apud hominem bonum sit bonum, ac ut verum sit verum, seu quod charitas sit charitas et fides sit fides; absque illa conjunctione charitas non est charitas, sed modo bonitas naturalis; {2}nec fides est fides, sed modo scientia talium quae fidei sunt, et quandoque persuasio quod ita sit, propter faenerationem lucri aut honoris. @1 i ubi ejus intellectus$ @2 fides non$