7753. Haec illustrationi sint quomodo se habet cum bono et vero spirituali, quae charitas et fides vocantur, quod nempe omnia quae Ecclesiae sunt ad illa se referant, et quae {1}non ad illa se referunt non aliquid Ecclesiae in se habeant; tum quae in se non continent utrumque non aliquem fructum, hoc est, bonum charitatis aut fidei producant. @1 se ad illa non$