7750. {1}Quia per avem lapideam repraesentati sunt qui in solis cognitionibus sunt et non in vita amoris, et quia inde paene nulla illis vita spiritualis, ideo hic appendicis loco licet ostendere quod illis solum vita spiritualis sit qui in amore caelesti sunt et inde in cognitionibus; et quod amor in se contineat omne cognitivum quod amoris illius est. Sint pro exemplo animalia terrae, et quoque animalia caeli seu aves: illis est scientia omnium quae amoris illorum sunt; amores illorum sunt se nutrire, tute habitare, propagare sobolem, pullos alere; quare est illis omnis scientia requisita, {2}haec enim amoribus illis inest, et in illos influit, ut in ipsa sua receptacula; quae scientia quibusdam talis est ut homo non possit aliter quam obstupescere; scientia illa dicitur connata, et vocatur instinctus, sed est amoris in quo sunt. {3} 2 Si homo in suo amore esset, qui est amor in Deum et erga proximum, hic amor est hominis proprius per quem distinguitur a bestiis, tunc homo non solum foret in omni scientia requisita, sed etiam in omni intelligentia et sapientia; nec opus haberet illa addiscere, nam in amores illos influerent e caelo, hoc est, per caelum a Divino; sed quia homo non in amoribus illis est, sed in contrariis, nempe in amore sui et amore mundi, idcirco non potest aliter quam nasci in omnem ignorantiam et inscitiam; at per media Divina perducitur ad aliquid intelligentiae et sapientiae, sed usque non actualiter in aliquid, nisi {4}amores sui et mundi removeat, et sic aperiat viam pro amore in Dominum et erga proximum. Quod amor in Dominum et amor erga 3 proximum in se habeant omnem intelligentiam et sapientiam, constare potest ex illis qui in mundo in amoribus illis fuerunt; illi cum in altera vita in caelum veniunt, ibi sciunt et sapiunt talia quae nusquam prius noverant; immo cogitant et loquuntur ibi ut reliqui angeli, quae talia sunt quae nusquam auris audivit {5}nec mens scivit, quae ineffabilia sunt; causa est quia amores illi facultatem recipiendi talia in se habent. @1 Dictum est, quod illi, qui per avem lapideam repraesentabantur, essent qui in solis cognitionibus essent, et non in vita amoris, et quod$ @2 etiam haec$ @3 A marginal passage is here marked for inclusion but was not actually used. It reads: influxus enim mundi spiritualis est in omnia telluris tam in ejus animata quam in ejus non animata seu vegetata, sed via influxus est per amorem seu calorem spiritualem in animata, et per calorem naturalem in non animata$ @4 amorem$ @5 et$