Arcana Coelestia (Elliott) n. 7743

Previous Number Next Number See English 

7743. Quod incolae Martis in caelesti amore sint, prius memoratum est; illi sunt {1}repraesentati per flammeum colorum variegationibus pulchre coruscum, et quoque per avem similium colorificationum; quod plures hodie incipiant recedere a caelesti illo amore, et solum amare cognitiones, ac in illis solis ponere caelestem vitam, {2}repraesentatum est per avem illam mutatam in lapideam; per avem enim significatur vita spiritualis; per quod versa in lapideam, significatur vita cognitionum absque amore, quae non vita spiritualis amplius est, sed vita frigida sicut lapidea, in quam non aliquid e caelo influit; et quod usque credant quod in Domino sint, sicut illi ibi qui in caelestis amoris vita sunt, significatum et ostensum est per spiritum qui assurgebat et auferre volebat avem. @1 qui repraesentati sunt per flammeum pulchris colorum variegationibus coruscum$ @2 repraesentati sunt$

7743a. Per avem lapideam etiam repraesentati sunt incolae illius telluris qui vitam cogitationum et affectionum suarum peregrino modo transmutant in paene nullam vitam; de qua re sequentia vidi et audivi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church