7740. `Recte locutus es': quod significet quod ex vero ita sit, constat ex significatione `recte loqui' quod sit ita esse; quod ex vero, significatur etiam per `recte,' n. 5434, 5437. Per quod ex vero ita sit, intelligitur quod in illo statu nunc sint, ut non aliter {1}velint quam nihil scire de vero Divino; et si intraret in animum, illud ejicerent, secundum illa quae mox supra n. 7738 ostensa sunt. @1 possint quam velle$