774. Quod per 'feram secundum speciem suam' significetur omne bonum spirituale; et per 'bestiam secundum speciem suam' omne bonum naturale; et per 'reptile repens super terra' omne bonum sensuale et corporeum, prius dictum et ostensum est n. 45, 46, 143, 146; at quod 'fera' significet bonum spirituale, primo intuitu quidem apparere potest sicut quod ita non esset; sed constare potest serie rerum, quod primum dicantur 'illi,' hoc est, homo Ecclesiae dein 'fera,' tum 'bestia,' demum 'reptile,' quare 'fera' quid dignius et excellentius involvit quam 'bestia,' ex causa quia vox illa in lingua Hebraea etiam significat animalia in quo anima vivens; ita quoque hic non significat feram, sed animal in quo anima vivens, nam eadem vox est. Quod per 'animalia, bestias et reptilia repentia super terra significentur voluntaria, prius dictum et ostensum est, et porro in his sequentibus, ubi de avibus, ostendetur.