Arcana Coelestia (Elliott) n. 7721

Previous Number Next Number See English 

7721. `Et vocavit Pharao ad Moschen': quod significet praesentiam legis Divinae, constat ex significatione `vocare ad se' quod sit praesentia, de qua n. 6177, 7390, 7451; et ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752, 7014, 7382; per praesentiam legis Divinae apud infestantes intelligitur quod perciperent unde venirent plagae, hic unde densissimum falsum ex malo, quod per `caliginem' significatur; cum devastantur mali in altera vita, datur illis saepe percipere unde {1}mala poenae illis ob causam ut sciant quod Divinum non in causa sit, sed quod ipsi; etiam illis qui in inferno saepius obveniunt talia, sed tunc quando in statu quieto sunt; hoc fit ob plures causas, imprimis ut reminiscantur malorum quae in mundo egerant. @1 S first wrote plagae quae then d plagae and i mala then d mala and restored plagae mala paene I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church