Arcana Coelestia (Elliott) n. 7715

Previous Number Next Number See English 

7715. `Tribus diebus': quod significet statum plenum, constat ex significatione `trium dierum' quod {1}sint status plenus, de qua n. 2788, 4495; per statum plenum intelligitur integer status a principio ad finem; omnis enim status suum principium habet, sua incrementa, et {2} suum maximum; haec periodus est quae intelligitur per statum plenum, et significatur per `tres dies.' @1 sit$ @2 i ultimo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church