Arcana Coelestia (Elliott) n. 7690

Previous Number Next Number See English 

7690. `Et omnem fructum arboris': quod significet omne cognitivum boni, constat ex significatione `fructus' quod sint opera fidei {1}seu charitatis, ita bona; unde {2}fructificare praedicatur de bono, n. 43, (x)55, 913, 983, 2846, 2847; et ex significatione `arboris' quod sint perceptiones, tum cognitiones, de qua n. 103, 2163, 2722, 2972. Quod `fructus' sint opera {3} charitatis, ita bona, est quia primum arboris est fructus in quo semen, et ultimum ejus est fructus in quo semen, ac intermedia ejus sunt rami {4}seu folia; similiter ac bonum amoris et verum fidei; bonum amoris est primum cum homo regeneratur {5}seu plantatur, et est quoque ultimum; intermedia sunt vera fidei, {6}quae ex bono amoris ut ex suo semine, et continue spectant bonum amoris ut suum ultimum, sicut intermediate arboris suum fructum in quo semen. Quod `fructus' significent bona, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Matth. iii 8, 9, vii 16-20, xii 33, xxi 43; Luc. iii 8, 9, vi 43-49, xiii 6-10; Joh. xv 2-8, 16; Esai. xxxvii 31; Jer. xvii (x)8, xxxii 19; Apoc. xxii 2. @1 et$ @2 fructificari$ @3 i fidei et$ @4 cum foliis$ @5 ac$ @6 inde est, et quia regeneratio hominis se habet sicut arbor, quod in Verbo fructus significet bona$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church