7666. `Videte quod malum apud facies vestras': quod significet in desiderio non bonum, constat ex significatione `facierum' quod sint interiora quoad affectiones et inde cogitationes, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4797, 5102, 5165, 5168, 5695, 6604; et quia `facies' sunt affectiones, etiam sunt desideria {1}; inde est `quod malum apud facies vestras,' quod significet in affectionibus seu in desiderio non bonum. @1 i, nam desideria sunt affectionum$