Arcana Coelestia (Elliott) n. 7640

Previous Number Next Number See English 

7640. `Quousque renuis humiliari coram Me?': quod (x)significet non oboedientiam, constat ex significatione `renuere humiliari' quod sit non oboedire; causa quod id significetur, est quia dicitur ad illos qui in malo sunt, qui non possunt humiliari coram Divino; sunt enim duo quae insunt humiliationi, agnitio sui quod non sit nisi malum, et quod respective ad Divinum sit ut nihil, tum agnitio Divini quod non sit nisi Bonum, et quod infinitum; haec duo apud malos non {1}dari possunt, quia in amore sui sunt; si se humiliant, est vel ex timore, vel ut honorentur aut lucrentur, ita humiliant se {2}solum quoad corpus, (c)et nihil quoad animum, qui quandoque {3}tunc irridet; talis est humiliatio timoris, tum {4} propter lucrationem et honorationem {5}; simile {6} est coram Divino, tametsi hoc non sciunt; nam {7}internum apud illos qui in malo ex amore sui sunt est se solum intueri et magnifacere, et avertere se ab omnibus qui non favent; quia non datur humiliatio apud malos, inde in sensu interno per `humiliari' significatur oboedientia, ita per `renuis humiliari' non oboedientia. @1 fient$ @2 Before humiliant$ @3 irrident illos coram quibus se humiliant$ @4 i quae$ @5 i sui$ @6 i etiam$ @7 finis facit internum, internum est ut se solum intuentur et magnos faciunt etiam coram Divino, ast loco humiliationis datur apud illos obedientia ex timore quae obedientia est quoque externum; omne enim internum illorum qui in malo ex amore sui et (m)mundi sunt, non est nisi quam contra illa quae sunt amoris in Deum et erga proximum, sed in externis mentiuntur haec ex ritu Ecclesiae habito ab infantia et propter se(n)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church