Arcana Coelestia (Elliott) n. 7636

Previous Number Next Number See English 

7636. `Ut sciatis quod Ego Jehovah': quod significet ut sic notum illis sit quod Dominus sit solus Deus, constat ex significatione `ut sciatis' quod sit ut notum illis sit; {1}`Ego Jehovah' quod sit quod Dominus sit solus Deus, est quia `Jehovah' significat Est, ita a Quo omnium Esse et Existere, quod non potest quam unicum et solum dari; quod `Jehovah' sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6905, 6945, 6956; et quod per illa verba intelligatur quod sit solus Deus, n. 7401, 7444, 7544, 7598. @1 After quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church