762. Sed tentationes spirituales parum hodie notae sunt, nec permittuntur ita ut olim, quia homo non in veritate fidei est, sic etenim succumberet; loco illarum sunt alia, ut infortunia, tristitiae et anxietates, quae a causis naturalibus et corporeis existunt, sicut etiam aegritudines corporis et morbi, quae usque vitam ejus voluptatum et cupiditatum aliquantum domant et frangunt, et cogitationes ad interiora et pia determinant et elevant; sed non sunt tentationes spirituales, quae non dantur nisi apud eos qui conscientiam veri et boni a Domino acceperunt; ipsa conscientia est planum illarum, in quod operantur.