7572. `Et extendit Moscheh baculum suum ad caelum': quod significet communicationem cum caelo, constat ex significatione `extendere baculum ad caelum' quod sit advertere, {1} ita communicare {2}, secundum illa quae supra n. 7568 explicata sunt; (d)per `caelum' significatur caelum angelicum. @1 i ac$ @2 i cum coelo angelico$