Arcana Coelestia (Elliott) n. 7566

Previous Number Next Number See English 

7566. Vers. 22-26. Et dixit Jehovah ad Moschen, Extende manum tuam versus caelum, et erit grando in omni terra Aegypti super hominem et super bestiam, et super omnem herbam agri in terra Aegypti. Et extendit Moscheh baculum suum ad caelum, et Jehovah dedit voces et grandinem, et ambulavit ignis ad terram, et pluere fecit Jehovah grandinem super terram Aegypti. Et fuit grando, et ignis simul ambulans in medio grandinis, gravis valde, quae non fuerat sicut illa in omni terra Aegypti, a quo fuit in gentem. Et (x)percussit grando in omni terra Aegypti omne quod in agro, ab homine et usque ad bestiam, et omnem herbam agri percussit grando, et omnem arborem agri confregit. Tantum in terra Goschen, ubi filii Israelis, non fuit grando. `Et dixit Jehovah ad Moschen' significat mandatum: `Extende manum tuam versus caelum' significat advertentiam et appropinquationem caeli: `et erit grando in omni terra Aegypti' significat falsum destruens in mente naturali: `super hominem et super bestiam' significat bonum interius et exterius: et super omnem herbam agri in terra Aegypti' significat omne verum Ecclesiae in mente naturali: `et extendit Moscheh baculum suum ad caelum' significat communicationem cum caelo: `et Jehovah dedit voces' significat recessionem et separationem communicationis cum illis qui in bono et vero: `et grandinem' significat falsa destruentia illa: `et ambulavit ignis ad terram' significat mala cupiditatum: `et pluere fecit grandinem super terram Aegypti' significat sic mentem naturalem a falsis mali occupatam: `et fuit grando, et ignis simul ambulans in medio grandinis, gravis valde' significat falsi persuasiones una cum {1}mali cupiditatibus: `quae non fuerat sicut illa in omni terra Aegypti' significat quod talis status mentis naturalis non aliis: `a quo fuit in gentem' significat a die quo facta sit ut admittere' bonum et inde verum posset: `et percussit grando in omni terra Aegypti' significat quod falsum illud destruxerit illa quae in mente naturali: `omne quod in agro' significat quicquid Ecclesiae esset: `ab homine et usque ad bestiam' significat bonum ejus interius et exterius: `et omnem herbam agri percussit grando' significat quod omne verum Ecclesiae destruxerint falsa illa: `et omnem arborem agri confregit' significat quod etiam omnes cognitiones veri et boni Ecclesiae: `tantum in terra Goschen, ubi filii Israelis, non fuit grando' significat quod non ubi illi qui ab Ecclesia spirituali. @1 malis cupiditatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church