7563. `Fugere fecit servos suos et pecus suum ad domos': quod significet quod recondita et reservata sint in interioribus, constat ex significatione `servorum' quod sint illa quae in mente naturali, ut mox supra n. 7562; ex significatione `pecoris' quod sit verum et bonum, de qua etiam supra n. 7556; et ex significatione `domuum' quod sint quae intus in homine, ubi bonum et {1}verum a Domino reconduntur et reservantur, de qua n. 7560; inde patet quod per `fugere fecit servos suos et pecus suum ad domos' significetur quod vera et bona quae in mente naturali, illa nempe quae Domini sunt, collecta sint ac recondita et reservata in interioribus. @1 verum altered to vera$