Arcana Coelestia (Elliott) n. 7556

Previous Number Next Number See English 

7556. `Et nunc mitte, congrega pecus tuum': quod significet quod {1}verum boni colligendum, constat ex significatione `congregare' quod sit colligere; et ex significatione `pecoris' quod sit bonum veri, et quoque verum boni, de qua n. 6016, 6045; quid verum boni et bonum veri, videatur n. 2063, 3295, 3332, 3669, 3688, 3882, 4337, 4353, 4390, 5526, 5733. Agitur in hoc versu et in binis sequentibus de bono {2}et vero, {3}quae reservantur a Domino, etiam apud malos; bonum enim et verum, quae non adjuncta sunt malis et falsis, {4}illa non vastantur, sed a Domino reconduntur in interioribus {5}, et postmodum ad usum depromuntur; reservatio {6}boni et veri apud hominem a Domino significatur per `reliquias' in Verbo, de quibus videatur n. 468, 530, 560, 561, 576, 661, 798, 1738, 1906, 2284, 5135, 5342, 5344, 5897-5899, 6156. @1 bonum veri altered to verum boni cp n 7555$ @2 ex$ @3 quod reservatur$ @4 et ideo vastantur illa$ @5 i eorum$ @6 hujus boni$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church