Arcana Coelestia (Elliott) n. 7554

Previous Number Next Number See English 

7554. `Quae non sicut illa in Aegypto a die fundata illa et usque ad nunc': quod significet quod talis destructio non apud alios in mente naturali, constat ex significatione `pluviae grandinis,' de qua haec dicuntur, quod sit destructio veri per falsa, de qua mox supra n. 7553; ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturali, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod `{1}a die fundata illa et usque ad nunc' sit quod apud alios non talis, est quia `dies' significat statum, ac `fundatio' quale ejus, et `Aegyptus' mentem naturalem in genere. Quod talis destructio non apud alios sit, qualis apud illos qui probos infestant in altera vita, est quia illi qui infestant in mundo ab Ecclesia fuerunt, n. 7317, 7502; illi {2}qui memoriam {3}, quae est mentis naturalis, impleverunt talibus quae sunt fidei ex Verbo, et ex doctrina Ecclesiae suae, et tamen vixerunt contra illa, quare cum vastantur illi, {4} tunc ea quae sunt fidei eruuntur, et simul perplura illis adhaerentia, inde lacunae et scrobes profundae et foedae; mala cupiditatum non possunt (x)quin etiam aliquo modo adjuncta sint, et quoque falsa; illa et haec quia non simul possunt esse, patet, si non separari possunt, quod ad terminos ejiciantur, unde vacuitates intus quae graviter olent, omnis enim graveolentia est ex malis mixtis cum bonis, et ex falsis mixtis cum veris; {5}haec non fiunt apud illos qui extra Ecclesiam {6}sunt, nam nihil de veris fidei ex Verbo sciverunt. Hoc significatur per quod talis destructio non apud alio in mente naturali sit. @1 in$ @2 quia$ @3 i suam$ @4 A has a long marginal note with no indication of where to insert it; it resembles the contents of this paragraph from tunc ea quae sunt fidei to mixtis cum veris, and reads as follows:

tunc ea quae sunt fidei eruuntur, et una perplura illis adhaerentia, inde lacunae et scrobes profundae et foedae, mala enim cupiditatum non possunt quin illis adjuncta sint, et quoque falsa illa et haec quia non simul possunt esse, patet quod non separari queant ad terminos ejiciantur, inde lacunae vacuitates intus quae foede olent; graveolentia non aliunde est quam ex bonis mixtis cum malis et veris cum falsis quae sunt fidei ex memoria, ubi quoque illis adjuncta sunt mala cupiditatum, eruuntur, tunc ibi quasi lacunas et scrobes profundas et foedas relinquunt$ @5 quod non fit$ @6 d sunt i fuerunt, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church