7522. `Et erit in pulverem in omni terra Aegypti': quod significet damnationem falsorum illorum in mente naturali, constat a significatione `pulveris' quod sit damnatum, de qua supra n. 7418; ex significatione `favillae (x)fornacis' quae facta est in pulverem, quod sint falsa cupiditatum, de qua mox supra n. (x)7519, 7520; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301. Quod `pulvis' sit damnatum, praeter a locis e Verbo n. 7418 allegatis, etiam patet ex hoc apud Moschen, Si non oboediveris voci Jehovae Dei tui, maledictus tu in urbe, maledictus tu in agro; dabit Jehovah pluviam terrae tuae pulverem tenuem et pulverem crassum: de caelo descendet super te, usque dum perdaris, Deut. xxviii 15, 16, 24.