7517. Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem': quod significet e novo instructionem, constat ex significatione `dixit Jehovah' quod sit instructio, ut supra n. 7497; quod instructio e novo, est quia nunc agitur de {1}novo statu, finito priore; instructio quae a Jehovah fit per verum quod procedit ab Ipso; verum quod procedit a Jehovah repraesentatur per `Moschen et Aharonem,' verum internum per `Moschen,' et externum per `Aharonem,' n. 7382. @1 nova plaga, finita priore$