7511. Et moriebatur omne pecus Aegyptiorum': quod significet consumptionem veri et boni fidei apud illos qui infestant, constat ex significatione `mori,' nempe per pestem quod sit consumptio, ut supra n. 7505, 7507; et ex significatione `pecoris Aegyptiorum' quod sint vera et bona Ecclesiae apud illos qui infestant, ut quoque supra n. 7506.