7509. `Dicendo, Cras faciet Jehovah verbum hoc in terra': quod significet quod hoc illis in perpetuum, quoad illa quae sunt veri et boni fidei Ecclesiae, constat ex significatione `cras' {1}seu `crastini' quod sit in perpetuum, de qua n. 3998; quod sit quoad illa quae sunt veri et boni fidei Ecclesiae {2}, patet ab illis quae praecedunt, nam de illis agitur, quod nempe consumentur apud illos qui per `Aegyptios' intelliguntur; et quod permanebunt apud illos qui per `filios Israelis' repraesentantur. @1 vel$ @2 i quae Jehovah facturus sit$