7504. `In armentum et in gregem': quod significet voluntaria, constat a significatione `armenti' quod sit bonum {1}exterioris naturalis, et ex significatione `gregis' quod sit bonum {2}interioris naturalis, de quibus n. 5913; et quia per illa significatur bonum, significatur voluntarium, nam omne bonum se refert ad voluntatem, et omne verum ad intellectum. @1 exterius naturale$ @2 interius naturale$