Arcana Coelestia (Elliott) n. 7499

Previous Number Next Number See English 

7499. `Ita dixit Jehovah Deus Hebraeorum': quod significet mandatum a Domino, Qui Deus Ecclesiae, constat a significatione `dicere' quod sit mandatum, de qua n. 7036, 7107, 7310; ex significatione `Hebraeorum' quod sint qui ab Ecclesia, ita Ecclesia, de qua n. 5136, 5236, 6675, 6684, 6738; quod Jehovah, ubi {1}nominatur in Verbo, sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6280, 6303, 6281, 6905, 6945, 6956. Dominus in Verbo dicitur `Jehovah' quoad Divinum Bonum, est enim Divinum Bonum Ipsum Divinum, et Dominus vocatur `Filius Dei' quoad Divinum Verum; Divinum enim Verum procedit a Divino Bono, ut Filius a Patre, et quoque dicitur nasci; quomodo cum hoc se habet, ulterius dicendum: Dominus {2}quando in mundo fuit, Humanum Suum fecit Divinum Verum, (c)et tunc vocavit Divinum Bonum, quod Jehovah, Patrem Suum, {3}quoniam, ut dictum est, Divinum Verum procedit ac nascitur a Divino Bono; sed postquam Dominus Se plene glorificavit, quod factum cum ultimum tentationis super cruce sustinuit, tunc quoque Humanum Suum fecit Divinum Bonum, {4}hoc est, Jehovam, et ab eo Ipsum Divinum Verum processit ex Divino Humano Ipsius; hoc Divinum Verum est quod vocatur (t)`Spiritus Sanctus,' et est sanctum quod a Divino Humano {5} procedit; inde patet quid intelligitur per Domini verba apud Johannem, Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, vii 39. Quod Divinum Bonum sit quod `Pater' {6}nominatur, et Divinum Verum quod `Filius,' videatur n. 3704. @1 After Verbo$ @2 After Verum$ @3 quia Divinum Verum ut dictum procedit ac nascitur ex Divino Bono; sed quando Dominus se plene glorificavit, quod fuit cum crucem, quae fuit ultimum tentationis$ @4 seu$ @5 i Domini$ @6 nominetur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church