7479. Locutus sum cum aliquibus {1}ex illa tellure de fide illorum ibi; dicebant quod ibi credant quod apud illos nihil nisi quam spurcum et infernale sit, et quod omne bonum sit Domini; immo dicebant amplius quod ex se sint diaboli, et quod Dominus ab inferno illos extrahat, et continue {2}detineat. Mirati sunt quod circum me essent tot mali spiritus, et quod illi ad me quoque loquerentur; sed respondere datum est quod hoc illis permittatur, ob causam ut inde {1}sciam quales sunt, et cur in inferno sunt, et quod hoc sit secundum vitam (c)illorum; etiam dicere datum est quod plures inter illos essent quos cognoveram (d)cum vixerunt in mundo, et quod tunc in magna (x)dignitate constituti {2}fuerint, quibus tunc nihil nisi quam mundus cordi fuit; sed quod nusquam aliquis malus spiritus, etiam maxime infernalis, mihi damnum inferre possit, quia continue tutatus a Domino. @1 scirem$ @2 sint$