7476. Martis spiritus sunt, inter spiritus qui ex telluribus mundi hujus solis sunt, omnium optimi, sunt enim quoad plurem partem caelestes homines, non absimiles illis qui ab Antiquissima Ecclesia in hac tellure fuerunt, de quibus n. 1114-1125, et alibi. Quando repraesentantur quales sunt, repraesentantur facie in caelo, et corpore in mundo spirituum; et qui eorum angeli sunt, facie versus Dominum, et corpore in caelo.