Arcana Coelestia (Elliott) n. 7474

Previous Number Next Number See English 

7474. `Et non dimisit populum': quod significet quod non relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `dimittere' quod sit relinquere; et ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt `populus,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223. 2 Quod Ecclesiam spiritualem, quae hic per `filios Israelis' repraesentatur, attinet, sciendum quod illa sit interna et externa; et quod illi sint in Ecclesia interna qui in bono charitatis sunt, {1}et quod illi in Ecclesia externa qui in bono fidei; qui in bono charitatis sunt illi qui ex charitate erga proximum vident vera quae fidei; at qui in bono fidei sunt qui ex fide spectant charitatem, ita qui bonum faciunt non ex affectione charitatis sed ex oboedientia fidei, hoc est, quia ita mandatum est; hi sunt qui proprie hic per `filios Israelis' repraesentantur, nam hi sunt qui in altera vita infestantur ab illis qui in falsis sunt; qui enim in affectione charitatis sunt non ita infestari possunt, nam spiritus qui in falsis et malis sunt non possunt accedere ad illos qui in bono illo sunt, {2}quia Dominus est in illo bono; si hi infestantur, fit solum quoad fallacias et apparentias per quas crediderunt verum esse quod non verum est, tum quoad talia quae doctrina Ecclesiae illorum pro veris docuit, quae tamen non vera sunt; (x)illi in altera vita libenter rejiciunt falsa ac recipiunt vera, ex causa quia bonum charitatis est recipiens veri, quia amat (d)illud et desiderat illud. 3 Quia infestationes toties nominatae sunt, dicendum est quid sunt et quales: infestationes fiunt per injectiones falsi contra vera, {3} et falsa illa per influxum e caelo, hoc est, per caelum a Domino, apud illos qui infestantur, refelluntur; in tali statu tenentur illi qui in vastatione sunt quoad falsa, usque dum imbuerunt vera quae fidei, et per gradus vera interiora; et quantum {4} imbuerunt haec vera, tantum ab infestatione liberantur. Infestationes non sunt tentationes, nam tentationes fiunt cum angore conscientiae; qui enim in tentationibus sunt tenentur in statu damnationis, inde illis angor et dolor {5}. 4 Ex his patet quales sunt vastationes in altera vita, {6}in quibus sunt qui in bono fidei; {7}hae vastationes sunt vastationes falsi; at vastationes apud illos qui {8}non in bono fidei fuerunt, sed in aliquo vero fidei scientifice, at in vita mali, sunt vastationes veri; qui vastantur quoad falsa imbuunt successive vera et bona fidei et charitatis; at qui vastantur quoad vera exuunt successive vera, (c)ac induunt mala quae fuerunt vitae illorum; ex his constare potest quid in Verbo intelligitur per vastationes et desolationes. @1 at$ @2 nam$ @3 i quae sunt apud illos qui infestantur,$ @4 i sic$ @5 i; at infestationes fiunt absque tali angore$ @6 vastationes sunt duplicis generis, sunt vastationes apud illos$ @7 quae$ @8 in scientia fidei sunt, sed in malo vitae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church