Arcana Coelestia (Elliott) n. 7454

Previous Number Next Number See English 

7454. `Non consultum facere ita, quia abominationem Aegyptiorum sacrificaremus Jehovae Deo nostro': quod significet quod influeret taetrum et spurcum infernale, constat ex significatione non consultum facere ita' quod sit non posse ita fieri; ex significatione `abominationis' quod sit taetrum et spurcum infernale; et ex significatione `sacrificare Jehovae Deo' quod sit colere Deum suum, de qua supra n. 7452; inde per `sacrificare Jehovae Deo abominationem Aegyptiorum' significatur quod colerent Deum cultu quem abominarentur illi qui in falsis ex {1}infernali contra illum cultum, quod infestaret illum. Quomodo cum hoc se habet, etiam patet ab illis quae se manifestant in altera vita: unusquisque spiritus, et magis unaquaevis societas, habet circum se sphaeram suae fidei et suae vitae, quae sphaera est sphaera spiritualis; ex illa dinoscitur spiritus, et magis societas, qualis sit, nam percipitur ab illis qui in perceptione sunt, quandoque ad (t)multam satis distantiam; et hoc {2}tametsi in occulto sunt, nec communicant per cogitationem aut per loquelam; sphaera haec spiritualis comparari potest sphaerae materiali quae circumdat corpus hominis in mundo; quae sphaera est sphaera effluviorum ab illo exundantium, et sentitur odoratu a bestiis sagacibus; de sphaera spirituali quae circumdat spiritus, videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504, 1519, 2401, 2489, 4464, 5179, 6206 fin. 2 Ex his constare potest quod si infernales spiritus prope adessent ubi illi qui in cultu Divino, quod per sphaeram suam infestarent illos, nam sic illi qui in cultu Divino perciperent taetrum et abominabile. Ex his {3}sciri potest quomodo intelligendum quod influeret taetrum et spurcum infernale, si colerent Deum in propinquitate{4}. Ex illis quae de sphaera spirituali, seu fidei et vitae, quae ab unoquovis spiritu, et magis quae a spirituum societate, exhalatur, etiam constare potest quod prorsus nihil occultum sit, sed in propatulo, quicquid homo in mundo cogitaverat, locutus est, et egerat, nam haec sunt quae sphaeram illam constituunt; talis sphaera etiam exundat ex spiritu hominis, quando is in corpore est in mundo; inde quoque cognoscitur {5} qualis est; ne itaque credatis quod quae cogitat homo in occulto, et quae agit in occulto, sint occulta; sunt illa tam manifesta in caelo, sicut {6}illa quae in luce medii diei apparent; secundum Domini verba apud Lucam, Nihil occultatum est quod non revelabitur, aut absconditum quod non cognoscetur; ideo quaecumque in tenebris dixeritis, in luce audientur; et quod in aurem locuti fueritis in cubiculis, praedicabitur super tectis, xii 2, 3. @1 malis, et qui in propinquitate, et quia sic quod ab illis influeret tetrum et aversatile$ @2 etiamsi$ @3 patet$ @4 i illorum$ @5 i ab angelis$ @6 talia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church