Arcana Coelestia (Elliott) n. 7448

Previous Number Next Number See English 

7448. `Et venit volatile noxium grave domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti': quod significet quod falsa malevola ex undique apud illos erumperent, constat ex significatione `volatilis noxii' quod sint falsa malevolentiae, de qua supra n. 7441; et ex significatione `domus Pharaonis, domus servorum ejus, et omnis terrae' quod sint omnia et singula in naturali, de qua n. 7396, 7441, 7442, hic ex omnibus et singulis, seu ex undique, quia significatur quod falsa illa erumperent. {1} Quod `volatile noxium' veniret domum, significatur proxime quod falsa intrarent ubi mala, et quod cum malis se conjungerent; sed quando falsa conjuncta sunt cum malis, tunc mala erumpunt per falsa; inde est quod per `venit volatile noxium domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti' significetur quod falsa malevola erumperent, et quidem ab undique. @1 i Per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church