7439. `Mitte populum Meum, {1}et serviant Mihi': quod significet ut relinquant qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Deum suum in libero, constat ex significatione `mittere' seu `dimittere' quod sit relinquere; ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt `populus Meus,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; et (c)ex significatione `servire Jehovae' quod sit colere; quod colerent in libero, patet ab illis quae sequuntur, vers. 21-23, tum ex eo quod omnis cultus qui vere cultus, erit in libero. 2 Quod filii Israelis appellentur populus Jehovae, non fuit quia aliis gentibus meliores essent sed quia repraesentarent populum Jehovae, hoc est, illos qui e regno spirituali Domini; quod non meliores fuerint aliis gentibus, patet {2}a vita illorum in deserto, quod prorsus non crediderint in Jehovam, sed quod corde suo {3}in deos {4}Aegyptiorum; ut constat ex vitulo aureo quem sibi fecerunt et quem dixerunt deos suos qui e terra Aegypti illos eduxerunt, Exod. xxxii 8; (m){5}patet etiam a vita (c)illorum postea in terra Canaane, de qua in historicis Verbi; tum quoque {6} quae in propheticis {7}de illis 3 dicta sunt, et denique quae a Domino;(n) {8} inde etiam est quod pauci illorum {9}in caelo sint, {10}nam sortem in altera vita {11}acceperunt secundum vitam suam; nolite itaque credere quod illi {12}prae aliis ad caelum electi fuerint; qui {13} credunt quod illi ad caelum electi fuerint prae aliis, illi non credunt quod vita sua unumquemvis maneat; nec credunt quod homo ad caelum {14}praeparandus sit per totam vitam suam in mundo, et quod hoc fiat ex misericordia Domini, et non quod admittantur in caelum ex sola misericordia utcumque in mundo {15}vixerunt; talem opinionem de caelo et de misericordia Domini inducit doctrina de sola fide, et de salvatione per illam absque bonis operibus; nam hi vitam non curant; inde etiam credunt quod mala abstergi queant sicut sordes ab aqua; et sic quod homo {16} in vitam boni transmitti possit momento, {17}consequenter in caelum admitti; {18}non scientes quod si vita mali auferretur malis, prorsus nihil vitae {19}haberent; {20}tum si illi qui in vita mali sunt {21} admitterentur in caelum, sentirent infernum in se, {22}et id gravius quo interius in caelum. 4 Ex his nunc constare potest quod Israelitae et Judaei prorsus non electi {23}fuerint, sed solum accepti ad repraesentandum illa quae caeli sunt; {24}et quod hoc in terra Canaane fieri debuerit, quia Ecclesia Domini ibi ab antiquissimis temporibus fuerat, et inde omnia ibi loca facta sunt repraesentativa caelestium et Divinorum; ita quoque Verbum conscribi potuit, in quo nomina significarent talia quae Domini ac Ipsius regni sunt. @1 ut I cp n. 7433$ @2 manifeste ex$ @3 praetulerint$ @4 Aegyptiorum altered to Aegypti$ @5 et quoque$ @6 i ab illis$ @7 After Domino$ @8 i et quoque constare potest, quod gens illa cum in Aegypto erant, serviverit diis illorum; ita quod non populus Jehovae fuerint;$ @9 After sint$ @10 sed quod$ @11 sicut aliae gentes, accipiant$ @12 electi sint, nec prae aliis sint in coelo$ @13 i hoc$ @14 a Domino praeparetur$ @15 vixerant$ @16 i malus$ @17 proinde$ @18 cum tamen$ @19 haberent altered to haberet$ @20 et$ @21 i, si$ @22 at$ @23 sint$ @24 A o, but see Appendix Volume.$