Arcana Coelestia (Elliott) n. 7435

Previous Number Next Number See English 

7435. `Surge mane in matutino': quod significet elevationem ad potentiae signum adhuc majus, constat ex significatione `surgere mane' quod sit elevatio; quod `surgere' sit elevatio, videatur n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103, et quoque quod `mane' sit elevatio, n. 7306; {1}proprie per `surgere mane' significatur' status illustrationis, n. 3458, 3723, sed quia illustratio quae fit a Divino per {2}influxum boni et veri non datur apud malos, qui per `Pharaonem' et `Aegyptios' repraesentantur, sed elevatio ad attentionem, idcirco per `surgere mane in matutino' hic significatur talis elevatio; quod sit ad potentiae signum adhuc majus, patet ab illis quae sequuntur ubi de novo adhuc signo agitur. @1 per elevationem hic intelligitur elucidatio per verum procedens a Divino, quod verum repraesentatur per Moschen, quod surgere sit elucidatio, videatur n. 6010; et quod surgere mane sit$ @2 Verum, et inde elucidatio non dari potest$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church