7426. `Et fecerunt ita magi incantationibus suis ad educendum pediculos': quod significet conatum pervertendi ordinem Divinum et effigiandi simile in his quoque, constat ex significatione `fecerunt' quod sit conatus simile agendi, nam sequitur quod non potuerunt; ex significatione `magorum' et `incantationum' quod {1}sint pervertere ordinem Divinum et effigiare simile in externa forma, de qua n. 7296, 7297, 7337; et ex significatione `educere pediculos' quod sit producere illa mala quae per `pediculos' significantur, de qua n. 7419. @1 sit$